- PICENUM
- PICENUMPicentium regio, qui Umbris et Sabinis ab ortu Solis proximi fuerunt. Dicitur et Picenus ager, vocabulô adiectivô: quod etiam in aliis rebus ad hoc solum pertinentibus usurpârunt veteres Romani. Horat. l. 2. Sat. 3. v. 272.—— Picenis excerpens semina pomis.Iuvenal. Sat. 11. v. 73.Signinum, Sytiumque pyrum, de corbibus iisdemAemula Picenus et odoris mala recentis.Martial. l. 1. Epigr. 44. v. 8.Nec de Picenis venit oliva cadis.Auson. Ep. 3. v. 1.Qualis Picenae populator turdus olivaeClunes opimat cereas.Plutarcho ac ptolemaeo, gens ipsa dicitur, Πικηνοὶ, regio vero Appiano, Civil. l. 1. Πικηνὶς, quae Polybio, l. 2. et Straboni, l. 5. est Πικεντίνη, quô vocabulô gentilitiô Romani quoque usi sunt. Polybio, l. 3. ac Dioni, l. 63. gens dicitur ad superum mare, ut omnibus pariter Latinis, Πικέντες. Stephano vero corrupte Πικίαντες. Regio vero eorundem eidem τὸ Πικεντικὸν. Ο᾿μβρικοὶ, inquit, ἔθνος Ι᾿ταλικὸν τερὶ τὸν Α᾿δριανὸν κόλπον, μέσον τοῦ Πάδου καὶ Πικεντικοῦ. De origine gentisita, Plin. l. 3. c. 13. Orti sunt a Sabinis, votô vere sacrô. Et Strab. l. 5. Ε῎ςτι δὲ παλαιότατον ἔθνος οἱ Σαβῖνοι, οἱ καὶ ἀυτόχθονες. Τούτων δ᾿ ἄποικοι Πικεντίνοι τε καὶ Σαμνίται. Et eôdem librô postea: Ε῎ςτι δ᾿ ἡ Πικεντίνη μετα τὰς τῶ Ο᾿μβρικῶν πόλεις, τὰς μεταξὺ Α᾿ριμίνου καὶ Α᾿γκῶνος. ὥρμηνται δ᾿ ἐκ τῆς Σαβίνης οἱ Πικεντῖνοι, δρυοκολάπτου τὴν ὁδὸν ἡγησαμένου τοῖς ἀρχηγέταις, ἀφ᾿ οὗ τὸ ὄνομα. Πῖκον γὰρ τὸν ὄρνιν τοῦτον ὀνομάζουσι, καὶ νομίζουσιν Α῎ρεος ἱερόν. Festus: Picena regio, in qua est Asculum: dicta quod Sabini, quum Asculum proficiscerentur, in vexillo eorum picus consederit: Forsan, a similitudine vocabuli Picentium. Latinis occasio nata fabulam de pico ave fingendi. Quam tamen longe alitr construxit,lepidiusque adornavit Silius, non a volucre, sed ab homine, nomen, originemque gentis deducens. Sic enim ille, l. 8. v. 425. s.Et qui Picenae stimulat telluris alumnos,Horridus et squamis et equinâ Curio cristâPars belli quam magna venit! ——v. 431.Heic et quos pascunt scopulosae rura Numanae;Et queis litoreae fumant altaria Cuprae,Quisque Truentinas servant cum flumine turres,Cernere erat. —— ——v. 437.Stat fucare colus nec Sidone vilior Ancon,Murice, nec Libyco, statque humectata VomaneHadria, et inclemens hirsuti signifer Ascli.Vepicus quondam, nomen memorabile ab altoSaturno, fatui genitor, quem carmine CirceExutum formae volitare per aethera iussit,Et sparsit plumis croceum fugientis honorem.De ubertate regionis ita tradit Strabo, l. 5. Οἰκοῦσι δ᾿ οἱ Πικεντῖνοι ἀπὸ τῶ ὀρῶν ἀρξάμενοι μέχρι τῶ πεδίων καὶ τῆς θαλάττης, ἐπὶ μῆκος ἔχοντες ἠυξημένην μᾶλλον ἢ πλάτος τὴν κώραν, ἀγαθὴν πρὸς ἅπαντα, βελτίω δὲ τοῖς ξυλίνοις καρποῖς ἤ σιτικοῖς. Liv. l. 22. c. 9. Hannibal in agrum Picenum divertit iter, non copiâ solum omnis generis frugum abundantem, sed refertum praedâ. De incolarum frequentiâ Plin. l. 3. c. 13. Quinta regio Piceni est; quondam uberrimae multitudinis CCCLX. milia Picentium in fidem populo Romano venêre. Plura vide apud Cluver. Ital. Ant. l. 2. c. 11. De Piceno doctissimus Ferrar. ista habet. Picenum, regio Italiae, quae hôc tempore la Marca d'Ancona nominatur, ab Esi fluvio, qui ab Umbria ad occasum separat, a Truento fluvio ad ortum, qui illam ab Aprutio dividit, (quamquam Picenum ultra Truentum apud Plinium et Ptolemaeum extenditur) ad austrum Apenninô monte, qui ab Umbris et Sabinis separat, ad Boream mari Hadriaticô terminata. Marshamo, ab Aterno ad Aesem amnem porrigitur, Canone Chron. Sec. XVII. Urbes hâc tempestate clarae, Ancon, Graeca Colonia, vide ibi: Firmum, Macerata, et Asculum. Populi Piceni Plinio, Picentes Straboni et Livio. Silius, l. 8. v. 425.Et qui Picenae stimulat telluris alumnos.Picenum a pica, quae vexillo Sabinorum cum Asculum proficiscerentur insedit, dictum putat Festus. Vide supra. Nic. Lloydius. Secundum Baudrandum, Picenum, vulgo creditur la Marche d'Ancone, provincia ditionis Pontificiae, in italia; sed revera complectitur etiam partem Aprutii ulterioris, cum maiori parte Marchiae Anconitanae; cuius pars occidentalis alias erat in Umbria, ubi urbes Aesium, Camerinum; et nunc eius praecipua urbs est Ancon in ora maris Adriatici. apud Magnonem de Not. Iurid. duplicis Piceni mentio fit, Annonarii et Urbicarii. Ita enim is PIC. Piceno. PIC. ANN. Piceno annonario. PIC. URB. Piceno urbicario. Non quod duplex provincia esset, sed quodpars eius, urbi romae propinqua et intra terminos urbicae Iurisdictionis erat conclusa; altera vero pars extra urbici territorii fines reperiebatur. Sic Tusciam urbicariam et annonariam reperimus; Non vero Campaniam, aut Samnium, apuliam, Lucaniam aut Calabriam etc. quia cum hae regiones longius essent positae, quam ut terminis urbanae Praefecturae cognitionem coercentibus comprehendi quirent, eô ipsô Italiae accensebantur inter regiones annonarias sicque opus non habebant nominibus huiusmodi distinctivis, sicut Picenum et Tuscia. Dicebantur autem omnes Italiae regiones annonariae, ab annonaria functione, quam ad exercitum comitatumque Imperatoris alendum, qui semper aut maximâ parte aderat, conferre consueverant; quô onere antiquitus urbicariae provinciae liberae fuêre, verum postea, cum et hae idem functionis munus obirent, mansit tamen reliquis cognomen annonariarum eximium, ut hôc appellationis discerniculô ab urbicariis distinguerentur. Quia itaque partium Tusciae, ut et Piceni, una urbicaria, altera annonaria erat, quamvis adeo vicinae, ut una magis, quam duae provinciae, censeri possent, nun quam tamen ab uno eodemque Iudice administratae fuerunt, neque Picenum annonarium cum urbicario unquam eundem Consularem habuit, sed potius Flaminiae iunctum, ab uno eodemque Praeside regebatur. Unde est, quod Trebellius in Trig. Tyrannis, c. 24. provincias Italiae enumerans, Picenum separatim non nominet, sed cum Flaminia. Sic enim is: totius Italiae, i. e. Campaniae, Samnii, Lucaniae, Bruttiorum, Apuliae, Calabriae, Etruriae atque Umbriae, Piceni et Flaminiae, omnisque annonariae regionis. Ita enim distingui vult, in verbis Trebellii, Salmas. Adeoque, ubicumque legeris Correctorem aut Consularem Piceni et Flaminiae, semper de Piceno annonario accipe. Quemadmodum in infinitis locis, ubi veteres Inscr. habent mentionem Consularis Piceni et Flaminiae, quem etiam Correctorem nuncupat, etc. Salmas. ad Treb. Pollionem l. c. URBES HUIUS TEMPORIS PICENI: Aesium, Iesi, Episcopalis, alias in Umbria. * Ancon, Ancona, portus et emporium. * Asculum, Ascoli, Episcopalis sub Archiepiscopo Firmano. * Auximum, Osimo, Episcopalis. * Camerinum, Camerino: Episcopalis, in Umbriae confinio, alias in Umbria. Cingulum, Cingoli, olim Episcopalis. Cupra Montana. Vide Ripa. Fabrianum, Fabriano, oppid. ex maximis italiae, alias in Umbria. * Firmum, Fermo, Archiepiscopalis. * Lauretum, Loreto, Episcopalis recens. * Macerata, sic vulgo, episcopalis (et academia) sub Archiepiscopo Firmano. Recinetum, Recanati, Episcopalis: sedes iuncta Lauretanae. Ripa Transona, Episcopalis recens sub Archiepiscopo Firmano. Septempeda, S. Severino, Episcopalis sub Archiepisco Firmano. Tollentinum, Tollentino, Episcopalis sub Archiepiscopo Firmano. Sedes iuncta Maceratensi. Interiêre Helvia Ricina, Potentia, et Numana.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.